Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Ps NT Old Latin Psalms (English) >>NT Psalm 151

Psalms, alternate translation Old Latin Psalms.1

beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit

sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus

propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum

quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Old Latin Psalms.2

quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania

consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius

disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum

habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos

tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos

ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te

postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos

nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae

servite Domino in timore et exultate in tremore

adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via

cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum

Old Latin Psalms.3

canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui

Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me

multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper

tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum

voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper

ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me

non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus

quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti

Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

Old Latin Psalms.4

victori in psalmis canticum David

invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam

filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper

et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum

irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper

sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum

leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo

in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt

in pace simul requiescam et dormiam

quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me

Old Latin Psalms.5

victori pro hereditatibus canticum David

verba mea audi Domine intellege murmur meum

rex meus et Deus meus

quia te deprecor Domine mane audies vocem meam

mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu

nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum

odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo

Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam

non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae

sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te

et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum

quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum

Old Latin Psalms.6

victori in psalmis super octava canticum David

Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me

miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea

et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo

revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam

quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi

laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo

caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis

recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei

audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet

confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et confundantur subito

Old Latin Psalms.7

pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini

Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me

ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat

Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos

persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper

surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti

et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere

Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me

consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus

clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde

Deus iudex iustus et fortis comminans tota die

non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum

et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est

ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium

lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est

revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet

confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi

Old Latin Psalms.8

victori pro torcularibus canticum David

Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos

ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor

videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti

quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum

minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum

dabis ei potestatem super opera manuum tuarum

cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri

aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti

Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra

Old Latin Psalms.9

victori pro morte filii canticum David

confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua

laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi

cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua

fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae

increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter

conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis

Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum

et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus

et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia

et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius

quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum

misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis

qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion

exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum

agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno

convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum

quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum

surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam

pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper

quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae

in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt

quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi

blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret

nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit

loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo

maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas

sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem

oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum

et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter

dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum

surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum

quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat

vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor

contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies

Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius

desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua

ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra

Old Latin Psalms.10

victori David

in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis

quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde

quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est

Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum

Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius

pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum

Old Latin Psalms.11

victori pro octava canticum David

salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum

frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt

disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam

qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est

propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum

eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum

tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum

in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

Old Latin Psalms.12

victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me

usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

usquequo exaltabitur inimicus meus super me

convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem

nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero

ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi

Old Latin Psalms.13

victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum

Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis

Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine

quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est

quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel

Old Latin Psalms.14

canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo

qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam

loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo

dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat

pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum

Old Latin Psalms.15

humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te

dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis

multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis

Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae

lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est

benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei

proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear

propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter

non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos

Old Latin Psalms.16

oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii

de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates

probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti

cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis

sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea

ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum

mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium

a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me

a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt

adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe

incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram

similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis

surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus

a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum

ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua

Old Latin Psalms.17

victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait

diligam te Domine fortitudo mea

Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus

laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me

funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius

commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo

inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti

posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris

prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis

et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis

et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis

liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant

praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi

quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea

et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius

cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages

cum electo electus eris et cum perverso pervertes

quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis

quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas

in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum

Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam

coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me

docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me

dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos

caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis

accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti

clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos

salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium

populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi

filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis

vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae

Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis

et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me

propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo

magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum

Old Latin Psalms.18

victori canticum David

caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum

dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam

non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum

in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum

soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam

a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius

lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos

timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis

desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus

errores quis intelleget ab occultis munda me

a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo

sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Old Latin Psalms.19

victori canticum David

exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob

mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te

memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper

det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat

laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros

impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae

hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur

ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus

Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus

Old Latin Psalms.20

victori canticum David

Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer

desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper

quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso

vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum

magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum

pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum

quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur

inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te

pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis

fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum

quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt

quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum

exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas

Old Latin Psalms.21

victori pro cervo matutino canticum

Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei

Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi

et tu sancte habitator Laus Israhel

in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos

ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi

ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis

omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput

confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum

tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae

in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu

ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor

circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me

aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens

sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei

aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me

circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos

numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me

diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem

tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina

erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam

salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me

narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum

et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit

apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum

comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum

recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium

quia Domini est regnum et dominabitur gentibus

comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem

et anima eius ipsi vivet semen serviet ei

narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit

Old Latin Psalms.22

canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit

in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me

animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum

sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me

pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians

sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

Old Latin Psalms.23

David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius

quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum

quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius

innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose

accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo

haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper

levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae

quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio

levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae

quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper

Old Latin Psalms.24

David ad te Domine animam meam levabo

Deus meus in te confisus sum ne confundar

ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur

confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me

deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die

recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt

peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via

deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam

omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius

propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est

quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit

anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram

secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis

oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos

respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego

tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me

vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea

vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te

simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te

redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis

Old Latin Psalms.25

David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam

proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum

quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua

non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar

odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo

lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine

ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua

Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae

ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam

in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus

ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei

pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino

Old Latin Psalms.26

David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo

cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt

si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam

unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius

abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui

in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino

audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me

tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram

ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus

pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me

ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos

ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium

ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium

expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum

Old Latin Psalms.27

David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum

audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum

ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum

da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis

quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis

benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae

Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi

Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est

salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum

Old Latin Psalms.28

canticum David adferte Domino filios arietum

adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto

vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas

vox Domini in fortitudine vox Domini in decore

vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani

et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis

vox Domini dividens flammas ignis

vox Domini parturire faciens desertum Cades

vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam

Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum

Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

Old Latin Psalms.29

psalmus cantici pro dedicatione domus David

exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me

Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum

cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius

quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus

ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum

Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus

ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor

quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam

audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor

convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia

ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi

Old Latin Psalms.30

victori canticum David

in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me

inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me

quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me

educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es

in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum

exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae

et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos

miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus

quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt

apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me

oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum

audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent

ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me

ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua

Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno

muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione

quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum

abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum

benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita

ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te

diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam

confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum

Old Latin Psalms.31

David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum

beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus

quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die

die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter

peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper

pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant

tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper

doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo

nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te

multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit

laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde

Old Latin Psalms.32

laudate iusti Dominum rectos decet laudatio

confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei

cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo

quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide

diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra

verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum

congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis

quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit

Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum

consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione

beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi

de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam

de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae

fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum

non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis

fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit

ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius

ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame

anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est

in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus

sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te

Old Latin Psalms.33

David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit

benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo

in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur

magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter

quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me

respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur

hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum

circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos

gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo

timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum

leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum

venite filii audite me timorem Domini docebo vos

quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos

custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum

recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam

oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum

vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum

clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos

iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit

multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus

custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur

interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur

redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo

Old Latin Psalms.34

David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me

adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum

evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum

confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi

fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat

sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos

quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae

veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum

anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua

omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento

surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me

reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae

ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur

quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar

et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam

scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis

Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam

confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te

non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo

non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant

et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster

vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me

consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam

iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi

ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum

confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me

laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui

et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

Old Latin Psalms.35

pro victoria servi Domini David

dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius

quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum

verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere

iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet

Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes

iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine

quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt

inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos

quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen

adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde

ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat

ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere

Old Latin Psalms.36

David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem

quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent

beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide

et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet

et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem

deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat

he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias

quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram

vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet

mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis

zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis

Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius

heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via

gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur

teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae

quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus

ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit

non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur

caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur

lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit

quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt

mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet

cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius

nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem

tota die donat et commodat et semen eius in benedictione

samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno

quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit

iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam

fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium

lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius

sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum

Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur

coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis

res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem

et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax

iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit

thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis

et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo

Old Latin Psalms.37

canticum David in commemoratione

Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me

quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua

non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei

quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me

conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae

adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam

quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea

evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus

cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum

cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt

et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur

ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum

et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones

te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus

quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur

quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper

quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo

inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter

et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum

ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me

festina in auxilium meum Domine salutis meae

Old Latin Psalms.38

pro victoria Idithun canticum David

dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me

obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est

incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni

locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit

ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper

tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea

nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es

ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me

obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

tolle a me plagas tuas

a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper

audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam

Old Latin Psalms.39

pro victoria David canticum

expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me

et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos

et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino

beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii

multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant

victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti

tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me

ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei

adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti

iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa

tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et veritas iugiter servabunt me

circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me

placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina

confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi

pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va

gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum

ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris

Old Latin Psalms.40

pro victoria canticum David

beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus

Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum

Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua

ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius

et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet

simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi

verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat

sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam

tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis

in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi

ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum

benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen

Old Latin Psalms.41

pro victoria doctissimi filiorum Core

sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus

sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam

fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus

horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis

quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius

Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo

abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt

per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae

dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico

cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus

quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

Old Latin Psalms.42

iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me

tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico

mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum

et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

Old Latin Psalms.43

pro victoria filiorum Core eruditionis

Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos

non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi

tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob

in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros

non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me

quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti

in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper

verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris

vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos

dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos

vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum

posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro

posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus

tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me

a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris

omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo

non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua

quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis

si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis

consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum

quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras

quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster

surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam

Old Latin Psalms.44

victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi

eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis

decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum

accingere gladio tuo super femur fortissime

gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua

sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis

thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui

dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te

filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo

audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui

et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum

et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi

omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est

in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc

ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis

pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra

recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum

Old Latin Psalms.45

victori filiorum Core pro iuventutibus canticum

Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum

ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper

fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi

Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino

conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra

Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper

venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra

conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni

cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper

Old Latin Psalms.46

victori filiorum Core canticum

omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis

quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram

congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris

elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper

ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae

canite Deo canite canite regi nostro canite

quia rex universae terrae Deus canite erudite

regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum

principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt

Old Latin Psalms.47

canticum psalmi filiorum Core

magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo

specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni

Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando

quia ecce reges congregati sunt venerunt simul

ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt

horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis

in vento uredinis confringes naves maris

sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper

aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua

laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua

circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius

ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima

quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte

Old Latin Psalms.48

victori filiorum Core canticum

audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis

tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper

os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias

inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum

quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me

qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt

fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo

neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo

et vivet ultra in sempiternum

et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas

interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas

et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est

haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper

quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum

verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper

noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius

neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius

quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi

intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem

homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur

Old Latin Psalms.49

canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius

de Sion perfecta decore Deus apparuit

veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida

vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum

congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio

et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper

audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum

non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper

non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos

mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium

scio omnes aves montium et universitas agri mecum est

si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius

numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam

immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua

et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me

impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo

qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te

si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua

os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum

sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium

haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos

intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet

qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei

Old Latin Psalms.50

victori canticum David

cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee

miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas

multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me

quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper

tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris

ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea

ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi

asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor

auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti

absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele

cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis

ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me

redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me

docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur

libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam

Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam

non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet

sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies

benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem

tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

Old Latin Psalms.51

victori ab erudito David

cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech

quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die

insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum

dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper

dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa

sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper

videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt

ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis

ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum

confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

Old Latin Psalms.52

victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus

corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum

Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis

Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos

quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel

Old Latin Psalms.53

victori in psalmis eruditi David

quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos

Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me

Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei

quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper

ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam

reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos

voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est

quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus

Old Latin Psalms.54

victori in psalmis eruditi David

exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam

adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus

a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi

cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me

timor et tremor venit super me et operuit me caligo

et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam

ut procul abeam et commorer in deserto semper

festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis

praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate

die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius

insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia

non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo

sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus

qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore

veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum

ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me

vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam

redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me

exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum

extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum

nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae

proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto

tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

Old Latin Psalms.55

victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth

miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me

conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime

quacumque die territus fuero ego in te confidam

in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi

tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum

congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam

quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus

secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua

tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es

in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi

in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi

quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium

Old Latin Psalms.56

pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca

miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae

invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum

mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam

anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus

exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua

rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper

paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam

surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane

confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus

quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua

Old Latin Psalms.57

victori ut non disperdas David humilem et simplicem

si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite

alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium

furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam

ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas

Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine

dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur

quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem

antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas

laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii

et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra

Old Latin Psalms.58

victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum

erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me

quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi

absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur

surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper

revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat

tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes

fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus

Dei mei misericordia praeveniet me

Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine

in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes

consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper

et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt

ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae

tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea

Old Latin Psalms.59

victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum

quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia

Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos

commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est

ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente

dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui

salva dextera tua et exaudi me

Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar

meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus

Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est

quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam

nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris

da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos

Old Latin Psalms.60

victori in psalmis David

exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae

de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus

fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici

habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper

tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio

sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum

sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies

Old Latin Psalms.61

victori per Idithun canticum David

attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea

attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius

usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens

partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper

verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea

ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo

in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo

sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper

verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul

nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor

unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est

et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum

Old Latin Psalms.62

canticum David cum esset in deserto Iuda

Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea

in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam

melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te

sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum

recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi

quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo

adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua

ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae

congregentur in manus gladii pars vulpium erunt

rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium

Old Latin Psalms.63

victori canticum David

audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam

absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem

qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum

ut sagittarent in absconditis simplicem

subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos

scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo

sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum

et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos

et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent

laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde

Old Latin Psalms.64

victori carmen David cantici

tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum

exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat

verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis

beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui

terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui

praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine

conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium

et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies

visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam

sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic

volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine

pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur

vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent

Old Latin Psalms.65

victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra

cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius

dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui

omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper

venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum

convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo

qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper

benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius

qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros

probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum

introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro

inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium

ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea

quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer

holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper

venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae

ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea

iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus

ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae

benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me

Old Latin Psalms.66

victori in psalmis canticum carminis

Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper

ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua

confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus

confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster

benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae

Old Latin Psalms.67

victori David psalmus cantici

exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei

iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia

cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo

patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo

Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus

Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper

terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel

pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti

animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus

Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae

reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia

si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri

cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon

mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis

quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper

currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto

ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum

benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper

Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus

verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis

dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris

ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso

viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto

praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum

in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel

ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali

praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis

de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera

increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt

offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo

regna terrae cantate Deo canite Domino semper

qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis

date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis

terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus

Old Latin Psalms.68

victori pro liliis David

salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam

infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me

laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum

multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam

Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita

non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel

quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam

alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me

et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi

et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam

contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum

mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis

ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum

exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me

et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me

accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me

tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam

coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto

sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos

fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet

quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant

da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua

deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me

laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione

et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas

videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra

quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit

laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis

quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam

et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

Old Latin Psalms.69

victori David ad recordandum

Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina

confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam

convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va

gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum

ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris

Old Latin Psalms.70

in te Domine speravi ne confundar in aeternum

iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me

esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu

Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis

quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea

a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper

quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima

impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua

ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me

quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter

dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat

Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina

confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi

ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas

os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas

ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius

Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua

insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas

et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi

qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos

multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me

ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel

laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti

insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi

Old Latin Psalms.71

Salomonis

Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio

adsument montes pacem populo et colles iustitiam

iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem

et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum

descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram

germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna

et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae

ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent

reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent

et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei

quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor

parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit

ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius

et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei

erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum

benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus

et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen

conpletae sunt orationes David filii Iesse

Old Latin Psalms.72

canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns

quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum

in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi

processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis

inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes

posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra

propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis

et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso

ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias

ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas

et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis

dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui

et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis

donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum

verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum

quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint

quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges

quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans

et ego insipiens et nescius

quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum

et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me

quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra

consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum

quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te

mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas

Old Latin Psalms.73

eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae

recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti

sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario

fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum

manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures

et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt

miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui

dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra

signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo

usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem

quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume

Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae

tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis

tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum

tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia

tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem

tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti

memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum

ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum

respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae

ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum

surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die

ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter

Old Latin Psalms.74

victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici

confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua

cum accepero tempus ego iustitias iudicabo

dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper

dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu

nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri

quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium

sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit

quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae

ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob

et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti

Old Latin Psalms.75

victori in psalmis canticum Asaph carminis

cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius

et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion

ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper

lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis

spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas

ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus

tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua

de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit

cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper

quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris

vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili

auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae

Old Latin Psalms.76

victori per Idithun psalmus Asaph

voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me

in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea

recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper

prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar

recogitabam dies antiquos annos pristinos

recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum

ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra

ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione

numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper

et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi

recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua

et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar

Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus

tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam

redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper

videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi

excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant

vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra

in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita

deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron

Old Latin Psalms.77

eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei

aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua

quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis

non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit

statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos

ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis

ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant

ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius

filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli

non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi

et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis

coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos

divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum

et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis

scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis

et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas

et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio

et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae

et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine

ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo

ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel

quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius

et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit

et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis

panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem

abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum

et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata

et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius

et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum

furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit

in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius

et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter

si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum

et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum

et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei

cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius

ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum

sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens

quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine

et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt

non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante

qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos

qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent

qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos

qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae

qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore

qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus

qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum

munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit

et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham

et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto

et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare

et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem

et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel

et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt

et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis

et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt

audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel

et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines

tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis

et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit

iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit

sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae

et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini

et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos

et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit

sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit

et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum

et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum

ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius

qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit

Old Latin Psalms.78

canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum

dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt

usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus

effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt

quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt

ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis

auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum

quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est

ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus

et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine

nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas

Old Latin Psalms.79

victori pro liliis testimonii Asaph canticum

qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere

ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos

Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui

cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter

posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos

Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam

praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram

operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei

expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua

quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam

vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam

Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc

et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi

succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant

fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi

et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur

Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

Old Latin Psalms.80

victori in torcularibus Asaph

laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob

adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio

clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae

quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob

testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi

amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt

in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper

audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me

non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum

ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi

et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset

quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam

qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo

et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos

Old Latin Psalms.81

canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat

usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper

iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite

salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate

non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos

ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis

surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes

Old Latin Psalms.82

canticum psalmi Asaph

Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus

quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput

contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum

dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra

quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt

tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni

Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri

sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper

fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison

contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae

pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum

qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei

Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti

quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes

sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos

imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine

confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant

et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Old Latin Psalms.83

victori pro torculari filiorum Core canticum

quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum

desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem

siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus

beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper

beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius

transeuntes in valle fletus fontem ponent eam

benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion

Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper

clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui

quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis

quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te

Old Latin Psalms.84

victori filiorum Core canticum

placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob

dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper

continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui

converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos

noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem

nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te

ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis

audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam

verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra

misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt

veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit

sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum

iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos

Old Latin Psalms.85

oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum

custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te

miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die

laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo

tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te

exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum

in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me

non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua

omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum

quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus

doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum

confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum

quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo

Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo

tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus

respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae

fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me

Old Latin Psalms.86

filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii

diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper

commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi

ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus

Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper

et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te

Old Latin Psalms.87

canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae

Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te

ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam

quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit

reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus

inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt

posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis

super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper

longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem

oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas

numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper

numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione

numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est

ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te

quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me

pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum

per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me

circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter

longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti

Old Latin Psalms.88

eruditionis Aethan Ezraitae

misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo

quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis

percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo

usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper

confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum

quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei

Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt

Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo

tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis

tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos

tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti

aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt

tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua

iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam

beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt

in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur

quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum

quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro

tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo

inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum

cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum

non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum

sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam

veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius

et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius

ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae

ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae

in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit

et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli

si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint

si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint

visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum

misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea

non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo

semel iuravi in sancto meo ne David mentiar

semen eius in sempiternum erit

et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper

tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum

adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius

dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem

diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis

elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius

avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio

quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti

adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna

usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua

memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum

quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper

ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua

recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum

quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui

benedictus Dominus in sempiternum amen et amen

Old Latin Psalms.89

oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione

antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es

convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam

quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna

percutiente te eos somnium erunt

mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur

consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus

posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui

omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens

dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus

quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam

ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti

revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis

imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris

laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala

appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum

et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma

Old Latin Psalms.90

qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum

quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum

in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis

scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno

a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie

cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes

tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum

non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo

quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus

super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem

quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo

longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum

Old Latin Psalms.91

psalmus cantici in die sabbati

bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte

in decacordo et in psalterio in cantico in cithara

quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo

quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae

vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud

germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum

tu autem Excelsus in aeternum Domine

ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem

et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi

et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea

iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur

transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt

adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt

adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo

Old Latin Psalms.92

Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur

firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es

levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos

a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus

testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum

Old Latin Psalms.93

Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere

elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis

usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt

fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem

populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent

viduam et advenam interficient et pupillos occident

et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob

intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit

qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt

beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum

ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus

non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret

quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde

quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis

nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea

si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me

in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam

numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto

copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt

erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae

et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster

Old Latin Psalms.94

venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro

praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei

quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt

cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt

venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri

quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius

hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra

sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum

quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est

et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam

Old Latin Psalms.95

canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra

canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius

narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius

quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos

omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit

gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius

adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem

adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius

adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra

dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate

laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius

gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus

ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua

Old Latin Psalms.96

Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae

nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius

ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius

apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra

montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae

adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius

confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii

audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine

tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos

qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos

lux orta est iusto et rectis corde laetitia

laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius

Old Latin Psalms.97

canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam

recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite

cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis

in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino

tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius

flumina plaudent manu simul montes laudabunt

ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus

Old Latin Psalms.98

Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra

Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos

confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque

imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti

exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est

Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos

in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis

Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum

exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster

Old Latin Psalms.99

canticum in gratiarum actione

iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude

scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius

ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius

quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius

Old Latin Psalms.100

David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam

erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae

non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi

cor pravum recedet a me malum nesciam

loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero

oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi

non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum

mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem

Old Latin Psalms.101

oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum

Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat

ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me

quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt

percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae

adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum

vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum

tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant

quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui

a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me

dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui

tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione

tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum

quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem

et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam

quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua

respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum

scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum

quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est

ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis

ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem

cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino

adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos

dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui

a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli

ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur

tu autem ipse es et anni tui non deficient

filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit

Old Latin Psalms.102

David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius

benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius

qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas

qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus

qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua

faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent

notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas

misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis

non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur

non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis

quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum

quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra

sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus

homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit

quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius

misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum

his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea

Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur

benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius

benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius

benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino

Old Latin Psalms.103

benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es

amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem

qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti

qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem

qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum

abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae

ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt

ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis

terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram

qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant

ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam

super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem

qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra

germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra

et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat

saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti

ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius

montes excelsi cervis petra refugium ericiis

fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum

posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae

leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi

oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt

egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam

quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua

hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus

ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei

omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo

dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono

abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur

emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae

sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis

qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt

cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum

placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino

deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino

Old Latin Psalms.104

alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius

canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius

exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter

recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius

semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes

quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac

et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum

dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

cum essent viri pauci modici et advenae in ea

et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum

non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere

et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit

misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph

adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius

usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum

misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum

posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua

ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret

et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham

et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius

convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius

misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi

posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius

commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum

dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum

dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum

et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum

dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum

et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum

et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos

expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte

petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos

aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina

quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo

et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos

et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia

Old Latin Psalms.105

alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius

beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore

recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo

ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua

peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus

patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro

salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam

et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto

et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici

et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit

et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius

cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius

et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine

dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum

et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini

aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram

et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios

fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile

et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum

obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto

mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum

dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret

et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius

et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini

et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto

et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris

et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum

et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga

stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio

et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum

et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos

quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis

non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis

et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum

et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum

et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus

et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus

et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis

iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam

et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos

et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum

multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas

et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes

et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae

et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos

salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te

benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia

Old Latin Psalms.106

confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos

ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari

erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt

esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat

et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos

et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem

confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis

habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro

quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt

et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret

et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos

et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit

stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos

omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis

et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos

misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu

confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude

qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis

ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius

ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur

obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est

clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos

statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius

laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt

confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum

ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim

terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius

ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum

et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum

et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina

et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet

inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris

et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia

et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias

videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

Old Latin Psalms.107

canticum psalmi David

paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea

consurge psalterium et cithara consurgam mane

confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus

quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua

exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua

ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me

Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar

meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus

Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor

quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris

da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros

Old Latin Psalms.108

pro victoria David canticum

Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est

locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra

pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam

et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea

constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius

cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum

fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter

sint filii eius pupilli et uxor eius vidua

instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis

scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius

non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius

fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius

redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur

sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum

eo quod non est recordatus facere misericordiam

et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret

et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius

sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur

haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam

tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me

quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus

quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta

genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo

et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum

adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam

et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam

maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur

induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua

confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum

quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

Old Latin Psalms.109

David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae

iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges

iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa

de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

Old Latin Psalms.110

alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione

gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis

he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper

zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus

teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui

caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo

lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium

nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate

fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius

res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia

Old Latin Psalms.111

aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis

gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur

he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper

zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus

teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio

caph quia in aeternum non commovebitur

lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino

samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis

phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit

Old Latin Psalms.112

alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini

sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum

ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini

excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius

quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans

humilia respicit in caelo et in terra

suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem

ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui

qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia

Old Latin Psalms.113

cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro

factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius

mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum

montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis

quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum

montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis

a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob

qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum

non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum

Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit

idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum

os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur

manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo

similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est

domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est

timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est

Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron

benedicet timentibus Dominum parvis et magnis

addat Dominus super vos super vos et super filios vestros

benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram

caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum

non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium

sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia

Old Latin Psalms.114

dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae

inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo

circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi

et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam

clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors

custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me

revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi

quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa

deambulabo coram Domino in terris viventium

Old Latin Psalms.115

credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis

ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium

quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi

calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo

vota mea Domino reddam coram omni populo eius

gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius

obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea

tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia

Old Latin Psalms.116

laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi

quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia

Old Latin Psalms.117

confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius

dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius

dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius

cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus

Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo

Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me

melius est sperare in Domino quam sperare in homine

melius est sperare in Domino quam sperare in principibus

omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas

circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas

circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas

inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me

fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem

vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum

dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem

non moriar sed vivam et narrabo opera Domini

corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me

aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino

haec est porta Domini iusti intrabunt in eam

confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli

a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris

haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea

obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro

benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini

Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris

Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te

confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

Old Latin Psalms.118

aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini

beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum

nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt

tu mandasti praecepta tua custodire nimis

utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua

tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua

confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae

praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis

beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua

in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis

in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi

benedictus tu Domine doce me praecepta tua

in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui

in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis

in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas

iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua

gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua

revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua

advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua

desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore

increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis

aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi

etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua

sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei

deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum

vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam

viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis

destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum

viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi

viam fidei elegi iudicia tua proponebam

adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me

viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum

he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium

doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde

deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui

inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam

averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum

averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona

ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me

vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum

et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo

et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi

et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra

et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi

et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar

et delectabor in mandatis tuis quae dilexi

et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis

zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti

haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me

superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi

recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum

horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam

carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae

recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam

hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi

heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum

deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum

recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua

festinavi et non neglexi custodire mandata tua

funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus

medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae

particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua

misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me

teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum

bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi

antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi

bonus tu et beneficus doce me praecepta tua

adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua

incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar

bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua

melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti

ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua

qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi

scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me

sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo

veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea

confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis

revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum

fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar

caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi

consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me

et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus

quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium

foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam

omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi

paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua

secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui

lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo

in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat

iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi

nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea

in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me

tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi

me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo

omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis

mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea

super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi

super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea

super senes intellexi quia praecepta tua servavi

ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua

a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me

quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo

praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii

nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae

iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae

adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum

voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me

anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus

posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi

hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt

inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem

samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi

protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi

recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei

confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea

auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter

abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum

quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua

horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui

ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me

sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi

oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae

fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me

servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua

tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam

propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium

propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui

fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea

ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos

os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam

respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum

gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati

redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua

vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua

rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam

sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum

praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis

consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei

probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum

parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus

iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas

tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea

iusta testimonia tua semper doce me et vivam

coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam

invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua

surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans

praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis

vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me

adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt

prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas

a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea

res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus

iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me

longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt

misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me

multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi

vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt

vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me

caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae

sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum

gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa

mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi

septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae

pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum

expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci

custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis

custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo

thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me

veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me

fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua

loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta

sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi

desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea

vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi

erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus

Old Latin Psalms.119

canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me

Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa

quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam

sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum

heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar

multum peregrinata est anima mea

cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia

Old Latin Psalms.120

canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum

auxilium meum a Domino factore caeli et terrae

non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te

ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel

Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam

per diem sol non percutiet te neque luna per noctem

Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam

Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum

Old Latin Psalms.121

canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus

stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem

Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul

quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini

quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David

rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te

sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis

propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi

propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi

Old Latin Psalms.122

canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis

ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri

miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione

multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum

Old Latin Psalms.123

canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel

nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines

forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos

forsitan aquae circumdedissent nos

torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae

benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum

anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

Old Latin Psalms.124

canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis

Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum

quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas

benefac Domine bonis et rectis corde

qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel

Old Latin Psalms.125

canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes

tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis

magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes

converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro

qui seminant in lacrimis in exultatione metent

qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos

Old Latin Psalms.126

canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam

frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum

ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris

sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis

beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta

Old Latin Psalms.127

canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius

laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit

uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae

ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum

benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae

et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel

Old Latin Psalms.128

canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel

saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi

super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum

Dominus iustus concidet laqueos impiorum

confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion

fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet

de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens

de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

Old Latin Psalms.129

canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine

Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae

si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi

anima mea ad Dominum

a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum

quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio

et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

Old Latin Psalms.130

canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me

si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea

expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum

Old Latin Psalms.131

canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius

qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob

si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei

si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem

donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob

ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus

intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius

surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae

sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent

propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui

iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam

si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum

quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum

haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam

venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane

sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt

ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo

inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius

Old Latin Psalms.132

canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno

sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius

sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum

Old Latin Psalms.133

canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini

in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino

benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae

Old Latin Psalms.134

alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum

qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri

laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens

quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum

quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis

omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis

levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis

qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus

misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius

qui percussit gentes multas et occidit reges fortes

Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan

et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo

Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione

quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis

idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum

os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum

similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino

domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino

benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

Old Latin Psalms.135

confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius

confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius

qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius

qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius

qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius

solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius

lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius

qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius

et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius

in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius

qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius

et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius

et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius

qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius

qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius

et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius

Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius

et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius

et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius

hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius

quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius

et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius

qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius

confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius

Old Latin Psalms.136

super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion

super salices in medio eius suspendimus citharas nostras

quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion

quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena

si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea

adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius

filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis

beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram

Old Latin Psalms.137

David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi

adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum

in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem

confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui

et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini

quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit

si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua

Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas

Old Latin Psalms.138

pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti

tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti

et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea

ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam

super me est scientia et excelsior est non potero ad eam

quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam

si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades

si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris

etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua

si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me

nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux

quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae

confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis

non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae

informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis

mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum

dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum

si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me

qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui

nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui

perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi

scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas

et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

Old Latin Psalms.139

pro victoria canticum David

erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me

qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis

exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper

custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos

absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper

dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae

Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli

ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper

amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos

cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant

vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu

scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum

attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo

Old Latin Psalms.140

canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te

dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum

ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum

corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum

sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt

sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi

quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam

custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem

incident in rete eius impii simul ego autem transibo

Old Latin Psalms.141

eruditio David cum esset in spelunca oratio

voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum

effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo

cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi

respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam

clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium

ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me

educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi

Old Latin Psalms.142

canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua

et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens

persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos

et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum

recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar

expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper

cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum

fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam

libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum

doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta

propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam

et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus

Old Latin Psalms.143

David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi

Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum

homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens

Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos

extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum

quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi

qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo

libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi

promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris

tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris

beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus

Old Latin Psalms.144

hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra

beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter

gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio

deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt

he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar

vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo

zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt

heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis

teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius

ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi

caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur

lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius

mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione

samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes

ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo

fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione

sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate

res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos

sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret

thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter

Old Latin Psalms.145

alleluia

lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus

in filio hominis cui non est salus

egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius

beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo

qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt

et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos

Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos

Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret

regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem

Old Latin Psalms.146

alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio

aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit

qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum

qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat

magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus

suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram

canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara

qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen

qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus

non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei

placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius

Old Latin Psalms.147

lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion

quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui

qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te

qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius

qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit

proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit

mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae

qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel

non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia

Old Latin Psalms.148

alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis

laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius

laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis

laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt

laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt

et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit

laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi

ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius

montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri

bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes

reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae

iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini

quoniam sublime nomen eius solius

gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia

Old Latin Psalms.149

alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum

laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo

laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei

quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu

exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis

exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum

ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis

ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis

ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia

Old Latin Psalms.150

alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius

laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae

laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara

laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo

laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus

omne quod spirat laudet Dominum alleluia



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Ps NT Old Latin Psalms (English) >>NT Psalm 151

Powered by PhiloLogic